skip to Main Content

1258, 03 Luglio: Bolla papale di Alessandro IV a conferma di possessi e privilegi

Testo trascritto dal Tomo IV di Sanctae Ecclesiae Florentinae Monumenta[1] confermante i possessi e privilegi indicati dalla precedente bolla papale del 1192 di Celestino III a favore della Pieve di Empoli, intestata anche in quell’anno 1258, giorno 3 di Luglio,  ai SS. Andrea e Nicola di Empoli.  

  ← TORNA ALL’ARCHIVIO DOCUMENTALE DSE

Note e Riferimenti:
[1] Sanctae Ecclesiae Florentinae Monumenta, Tomo I°, Typographio Deiparae ab Angelo Salutatae, Firenze 1758, a carte 111, 112, 113, 114;

Le immagini estratte dal suddetto testo originale:

TESTO ORIGINALE TRASCRITTO.  N.B: tra parentesi le note aggiunte dallo scrivente.

A. MCCLVIII. Alexander IV. Pont. Max. Diplomate dato Ple-
bano & Canonicis, saecularis Ecclesiae SS. Andreae & Nicolai
Empuli  , Ecclesiam Illam ad instar Caelestini III. praecessoris sub
sua protectione subscipit , & ei bona omnia Ecclesias & iura con-
firmat. Ecclesias autem ita recenset , ut & loca indicet , in qui-
bus extistunt ; quare hic eas iterum enumerare necesse est .

 Bullam profero ex Archivio Eccle-
siae Empulensis .

Alexander IV. Servus Servorum Dei , di-
lecto fino Plebano, et Caninici secul. Ec-
clesie SS. Andree & Nicolai de Impoli tam
presentibus quam futuris canonice inibi in-
stituendis. In perpetuum.
Effectum iusta postulantibus indulgere
& vigor equitatis , & ordo exigit ratio-
nis , presertim quando petentium volunta-
tem & pietas adiuvat & veritas non re-
linquit. Quapropter , dilecti nostri in Do-
mino filii , vestris iustis postulationibus cle-
menter annuimus , & secularem Ecclesiam
SS. Andree & Nicolai de Impoli Florent.
Diocesis in qua divino mancipati estis ob-
sequio , ad instar felicis recordationis Cele-
stini Pape predecessoris nostri sub Beati Pe-
tri & nostra protectione suscipimus & pre-
sentis scripti privilegio communimus : Sta-
tuentes ut quascumque possessiones quecum-
rum bona eadem Ecclesia in presentia-
que iuste ac canonice possidet aut in fu-
turum concessione Pontificum largitione
Regum vel Principum oblatione fidelium
seu aliis iustis modis prestante Domino
poterit adipisci , firma vobis vestrisque suc-
cessoribus & illibata permaneant. In qui-
bus hec propriis duximus exprimenda
vocabulis . Locum ipsum in quo presa-
ta Ecclesia sita est cum omnibus perti-
nentiis suis.  Sancti Domnini , Sancti Lau-
rentii , Sancte Lucie in Cittadella , San-
cte Marie in Castello , Sancti Donati ,
Sancti Mamme, & Sancti Michaelis de
Impoli Veteri, Ecclesias cum omnibus per-
tinentiis earumdem. Sancti Stephani de Ca-
sciana . Sancti Christofori de Strada. Sancti
Iacobi de Avane . Sancti Petri prope flu-
men Arni . Sancti Martini de Viciana.
Sancte Cristine de Pagnana Canina. San-
cti Leonardi de Cerbaiola . SS. Simonis &
Iude de Corniola . SS. Ippoliti & Cas-
siani de Valle . Sancti Iusti de Petroio . San-
cti Rufini probpe Impoli Novum . Sancti Iaco-
bi de Bagnolo . Sancti Fridiani Vallis Botti .
Sancti Donati loci eiusdem . Sancte Marie de
Fabiana . Sancti Angeli de Legnana . San-
cte Marie de Corte Nova . Sancti Mar-
tini de Ponturmo . Sancti Angeli de Ca-
stello Punturmi . Sancti Pontiani de Pra-
tignone . Sancte Marie de Pagnana Mina .
Sancti Bartholomei de Soviliana . & Sancte
Marie de Petrorio . Ecclesias cum omni-
bus pertinentiis earumdem , cum terris
pratis vineis nemoribus usagiis & mo-
lendinis in viis & femitis & omnibus
aliis libertatibus & immunitatibus fuis .
Quia vero decime Ministris Ecclesiarum
tam veteri quam nova lege noscuntur
esse concesse , sub interminatione anathe-
matis probibemus ne ullus laicus deci-
marum exactione vos aggravare presu-
mat . Auctoritate quoque Apostolica du-
ximus statuendum , ut nulli liceat Paro-
chiales Ecclesias Ecclesie vestre subictas vo-
bis & eidem Ecclese a debita obedientia &
subictione subtrahere , seu novis & indebi-
tis exactionibus vel gravaminibus vos,
& Ecclesiam ipsam , presumat quomodo-
libet pregavare . Iura vero antiqua &
rationabiles consuetudines Ecclesie vestre
hactenus observatas ratas habemus & eas
futuris temporibus illibatas manere fan-
cimus . Chrisma vero , Oleumque Sanctum ,
Consecrationes Altarium seu Basilicarum ,
Ordinationes Clericorum , qui ad Ordines
suerint promovendi , & cetera Ecclesiasti-
ca Sacramenta per Diocesanum Episco-
pum fine aliqua exactione vobis preci-
pibus exhiberi . In Parochialibus vero
Ecclesiis , quas habetis , Plebanus vester
qui pro tempore fuerit Clericos sicuti ha-
ctenus est observatum instituat , nec ali-
quis Laicum , vel Clericum in eis
ponere aliqua temeratitate presumat. Pro-
hibemus insuper ut infra fines Paro-
chie vestre nullus Ecclesiam vel Orato-
rium fine assensu Diocesani Episcopi &
vestro de novo edificare presumat . Sal-
vis tamen privilegiis Pontificum Romano-
rum . Inhibentes etiam ut nullus in vos vel
Ecclesiam vestram excommunic. vel in-
terdicti sententiam fine manifesta , &
rationabili causa promulgare presumat .
Decimas pariter quas. a quadraginta an-
nis pacifice possidetis vobis & per vos Eccle-
sie vestre autorictate Apostolica confir-
mamus . Sepulturam preterea Plebatus
vestri liberam vobis esse decernimus ut
eorum devotioni & extreme voluntati
qui se illic sepeliri deliberaverint , ni-
si forte excommunicati vel interdicti sint .
vel publici usurarii , nullus obsistat :
salva tamen iustitia earum Ecclesiarum a
quibus mortuorum corpora assumuntur.
Obeunte vero te nunc eiusdem loci Ple-
bano , vel tuorum quolibet successorum ,
nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu
violentia preponatur , nisi quem Fratres
communi consensu , vel eorum maior pars
consilii sanioris , secundum Dei timorem .
providerint eligendum . Decernimus ergo
ut nulli omnino hominum liceat prefa-
tam Ecclesiam temere perturbare , aut
eius possessiones auferre , vel ablates re-
tinere , seu quibuslibet vexationibus fati-
gare ; sed omnia integra conferventur eo-
rum pro quorum gubernatione & susten-
tatione concessa sunt usibus omnimodis
profutura . Salva Sedis Apostolice au-
ctoritate , & Diocesani Episcopi cano-
nica iustitia . Si qua igitur in futurum Ec-
clesiastica secularisve persona hanc nostre
Constitutionis paginam sciens contra eam
temere venire temptaverit , secundo ter-
tiove commonita , nisi reatum suum con-
grua satisfactione correxerit , potestatis ho-
norisque sui dignitate careat , reamque
se divino iudicio existere de perpetrata
iniquitate cognoscat , & a sacratissimo
Corpore & Sanguine Dei & Domini Re-
demptoris nostri Iesu Christi aliena fiat ,
atque in extremo examine districte sub-
iaceat ultioni . Cunctis autem eidem loco
sua iura servantibus fit pax Domini no-
stri Iesu Christi , quatenus & hic fructum
bone actionis percipiant , & apud distri-
ctum Iudicem premia eterne pacis inve-
niant . Amen . Amen .

Petr. | Paul.
Loco ——| ——Sigilli
Ale |xander
|

† Ego Alexander Catholice Ecclesie
Episc. subscr.
† Eo Frater Iohannies Tit. S. Lauren-
tii in Lucina Presb. Card.
† Ego Frater Vgo Tit. S. Sabine
Presb. Card.
† Ego Odo Tusculanus Episc.
† Ego Stephanus Prenestin. Episc.
† Ego Riccardus S. Ang. Diac. Card.
† Ego Octavianus S. Mar. in Via Lata
Diac. Card.
† Ego Petrus S. Georg. ad Velum au-
reum Diac. Card.
† Ego Ionannes S. Nicolai in Care.
Tulliano Diac. Card.
† Ego Ottobonus S. Adriani Diac. Card.
Dat. Viterbii per manus Magistri
Iordanis S. Romane Ecclesie Notarii &
Vicecan. Y. Non. Iulii, Indict. VII. Incart.
Dom. Ann. MCCLVIII. Pontific. vero
Dom. Alexandri PP. IIII. Anno IV.

( ↓ Il Lami a c. 113 e 114 aggiunge in alto una sorta di elenco di sintesi ↓ )

Locum ipsum , in quo praefata Ecclesia sita est.
Ecclesiam S. Domnini     |
Ecclesiam S. Laurentii     } in Cittadetta , seu Arce.
Ecclesiam S. Luciare       |
Ecclesiam S. Mariae in Castello.
S. Donati              |
Ecclesiam   } S. Mammae &   { Empuli Veteris.
|  S. Michaelis        |
Ecclesiam S. Stephani Cassianae.
Ecclesiam S. Christophori Stratae.
Ecclesiam S. Iacobi Avanae.
Ecclesiam S. Petri prope flumen Arnum.
Ecclesiam S. Martini Vicianae.
Ecclesiam S. Christinae Panianae Caninae.
Ecclesiam S. Leonardi Ceruariolae.
Ecclesiam SS. Simonis & Iudae Corniolae.
Ecclesiam SS. Hippolyti & Cassiani Vallis.
Ecclesiam S. Iusti Praetorii.
Ecclesiam S. Rufini prope Empulum Novum
Ecclesiam S. Iacobi Balneoli.
Ecclesiam S. Frigidiani Vallis Botti.
Ecclesiam S. Donati Vallis Botti.
Ecclesiam S. Mariae Fabianae.
Ecclesiam S. Angeli seu Michaelis Lenianae.
Ecclesiam S. Mariae Curtis Novae.
Ecclesiam S. Martini Pontis Ormae
Ecclesiam S. Angeli seu Michaelis Castelli Pontis Ormae
Ecclesiam S. Pontiani Pratinionis
Ecclesiam S. Mariae Panianae Minae
Ecclesiam S. Bartholomaei Sovilianae.
Ecclesiam S. Mariae Praetorii

( ↑ la tabella termina qui   )

Articoli correlati

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Back To Top