skip to Main Content

Anno 1192, 27 Maggio: Bolla papale di Celestino III sui possessi e privilegi

Documento segnalato da F. Fiumalbi.  Estratto da J. P. Migne, Patrologia Latina, Tomo. CCVI, n. LXXXI, cc. 944-947.
Trattasi della Bolla papale del pontefice Celestino III (anno 1192, 27 maggio) che riconosce i possessi e privilegi relativamente alle chiese parrocchiali del Piviere di S. Andrea ad Empoli.

↖ TORNA ALL’ARCHIVIO DOCUMENTALE:

Si evidenzia in grassetto l’elenco delle chiese corrispondenti a quelle citate nell’apposito articolo ricognitivo “Delle chiese empolesi”.
Sancti Domini  (S. Donnino in Cittadella, esistente come edificio profanato)
Sancti Laurentii (S. Lorenzo a Empoli Vecchio, inesistente)
Sanctae Luciae (S. Lucia in Castello o a Cittadella, pressi Ripa, inesistente)
Sanctae Mariae (S. Maria a Ripa o in Castello)
Sancti Donati (S. Donato a Empoli Vecchio, inesistente)
Sancti Mammae (S. Mamante a Empoli Vecchio, esistente)
Sancti Michaelis (S. Michele Arcangelo o Sant’Angelo a Empoli Vecchio, esistente)
Sancti Stephani (S. Stefano a Casciana o Cassiana, inesistente)
Sancti Christophori (S. Cristoforo a Strada «ad stratam» annessa poi alla vicina S. Maria a Cortenuova)
Sancti Jacobi (S. Iacopo ad Avane, esistente)
Sancti Petri (S. Pietro a Riottoli, esistente; S. Pietro a Marcignana è ancora oggi fuori dal piviere di S. Andrea)
Sancti Martini (S. Martino a Vitiana, esistente come edificio profanato)
Sanctae Christinae (S. Cristina a Pagnana)
Sancti Leonardi (S. Leonardo a Cerbaiola)
SS. Simonis et Judae (S. Simone e Giuda a Corniola)
Sanctorum Hippolyti et Cassiani (S. Ippolito e Cassiano a Valle, vicino a Petroio di Sovigliana)
Sancti Justi (S. Giusto a Pretojo, lungo la Via Salaiola vicino Corniola e il Terraio)
Sancti Rufini (San Ruffino o Ruffillo in Padule, esistente sotto forma di cappella in situ)
Sancti Jacobi (SS. Iacopo e Filippo a Bagnolo o Piazzano, inesistente e annessa a S. Donato Val di Botte).
Sancti Fridiani (S. Frediano in Val di Botte, inesistente)
Sancti Donati (S. Donato in Val di Botte, esistente)
Sanctae Mariae (S. Maria a Fibbiana)
Sancti Angeli (S.Michele a Legnana, inesistente e annessa a S. Donato in Val di Botte)
Sanctae Mariae (S. Maria a Cortenuova)
Sancti Martini (S. Martino a Pontorme)
Sancti Angeli (S. Michele a Pontorme)
Sancti Pontiani (S. Ponziano a Pratignone, ovvero Ponzano)
Sanctae Mariae (S. Maria a Spicchio o Pagnana Mina)
Sancti Bartholomaei (S. Bartolomeo a Sovigliana, esistente)
Sanctae Mariae (S. Maria a Petroio di Sovigliana)

Trascrizione del documento:


COELESTINUS III, servus servorum Dei, dilectis filiis plebano et canonicis ecclesiae SS. Andreae et Nicolai Impoli et ecclesiasticis tam praesentibus quam futuris canonice instituendis, in perpetuum.

 Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam plebem SS. Andreae et Nicolai de Impoli, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis de causis, vobis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesias Sancti Domini, Sancti Laurentii, Sanctae Luciae; ecclesiam Sanctae Mariae, ecclesiam Sancti Donati, ecclesiam Sancti Mammae, ecclesiam Sancti Michaelis, ecclesiam Sancti Stephani, ecclesias Sancti Christophori, Sancti Jacobi, ecclesiam Sancti Petri, ecclesiam Sancti Martini, ecclesiam Sanctae Christinae, ecclesiam Sancti Leonardi, ecclesiam SS. Simonis et Judae, ecclesiam Sanctorum Hippolyti et Cassiani, ecclesiam Sancti Justi, ecclesiam Sancti Rufini, ecclesiam Sancti Jacobi, ecclesiam Sancti Fridiani, ecclesiam Sancti Donati, ecclesiam Sanctae Mariae, ecclesiam Sancti Angeli, ecclesiam Sanctae Mariae, ecclesiam Sancti Martini, ecclesiam Sancti Angeli, ecclesiam Sancti Pontiani, ecclesiam Sanctae Mariae, ecclesiam Sancti Bartholomaei et ecclesiam Sanctae Mariae cum omnibus eorum pertinentiis. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Quia vero decimae ministris ecclesiarum tam veteri quam nova lege noscuntur esse concessae, sub interminatione anathematis prohibemus ne ullus laicus, decimarum exactione vos aggravare praesumat. Auctoritate quoque apostolica duximus statuendum, ut nulli liceat parochiales ecclesias vestrae plebi subjectas vobis et ecclesiae vestrae a debita obedientia et subjectione subtrahere, seu novis et indebitis exactionibus vel gravaminibus vos et ecclesiam ipsam praesumat quomodolibet praegravare. Jura vero antiqua et rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae hactenus observatas ratas habemus, et eas futuris temporibus illibatas manere sancimus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, et caetera ecclesiastica sacramenta, per dioecesanum episcopum sine aliqua exactione vobis praecipimus exhiberi. In parochialibus vero ecclesiis, quas habetis, plebanus vester qui pro tempore fuerit, clericos, sicut hactenus est observatum, instituat: nec aliquis aliquem laicum vel clericum in eis ponere aliqua temeritate praesumat. Prohibemus insuper ut infra fines parochiae vestrae nullus ecclesiam vel oratorium sine assensu dioecesani episcopi, et vestro, de novo aedificare praesumat, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum. Inhibemus etiam ut nullus in vos vel ecclesiam vestram excommunicationis vel interdicti sententiam sine justa et rationabili causa promulgare praesumat. Decimas praeterea, quas a quadraginta annis pacifice possidetis, vobis et per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Sepulturam praeterea plebatus vestri liberam vobis esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci plebano, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia, praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem providerint eligendum.

Decernimus ergo ut nullus omnino hominum audeat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

  • Ego Coelestinus, catholicae Ecclesiae episcopus
  • Ego Pandulphus, basil. XII Apost. presb. card.
  • Ego Joannes, Praenest. episcop.
  • Ego Meld., tit. Sanctorum Joan. et Pauli presbyter card. tit. Pammachii
  • Ego Joannes, tit. Sanct. Demet. card. Tuscul. epis.
  • Ego Romanus, tit. Sanct. Anast. presbvt. cardinalis.
  • Ego Joannes, tit. Sancti Stephani in Coelio mont. presb. Card.
  • Ego Gratian., SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis
  • Ego Gerardus, Sancti Adriani diaconus cardinalis.
  • Ego Soffredus, Sanctae Mariae in Via Lata diac. cardinalis.
  • Ego Joannes, Sancti Theodori diaconus cardinalis.
  • Ego Bernard., Sanctae Mariae Novae diaconus cardinalis.
  • Ego Gregorius, Sancti Georgii ad Velum aureum diac. card.
  • Ego Lotharius, Sanctorum Sergii et Bacchi diac. card.
  • Ego Nicolaus, Sanctae Mariae in Cosmedin diac. cardinalis.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, per manum Aegidii Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card., , indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1192, pontificatus vero domini Coelestini papae III anno II.

Articoli correlati

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Back To Top