skip to Main Content

Storietta d’Empoli: Appendice A – Passi degli autori citati nella Storietta

Appendice A

Passi degli autori citati nella Storietta

(in ordine cronologico di edizione delle opere)

← TORNA ALL’INDICE “Storietta d’Empoli – Edizione critica a cura di Mauro Guerrini”


Da: Pauli Iovii novocomensis episcopi nucerini . . . [44], p. 127-128.

Dum haec ad Volterras gerentur, Aurantius in spem occupandae Empolis venit, quod ibi discedente Ferruccio non multum praesidii esse, novumque praetorem Iunium ignarum prorsus belli, et ab una tantum ardentis odii in Mediceos commendatione suffectum fuisse clidicerat. Itaque Didaco Sarmento negocium datur, eique praeter suos tirones quos ductabat, Vastius veteranorum Hispanorum validas cohortes adiungit, curatque diligentet ut iustus tormentorum apparatus ad eum per-vehatur. Haec ubi convecta sunt, Empolimque copiae omnes pervenerunt, eo ordine oppugnatio coepta est, ut uno tempore duobus in locis murus quateretur. Sarmentus cum Hispanis ad Ormam fluvium castris positis tormenta inter Arnum et oppidum promovit, atque eam muri partem quae spectat septentriones, vehementer quatere coepit. Ab occidentali vero loco contra Deiparae virginis templum Alexander Vítellius cum Italicis copiis oppugnare adortus est. A parte Sarmenti primum omnium Caecella Apulus tormentorum magister, molas frumentarias paucis ictibus disiecit, atque ita perfregit, ut decurrentis aquae profluemem quo machinae molaeque vertebantur, et fossae demum oppidi implebantur, opposito aggere laevorsum diverteret, et fossa proinde totius aquae copia solito flumine destituta siccaretur, Hispanique milites illac se irrupturos confiderent. Exinde murus ducentis amplius maiorum tormentorum coniectis globis perite verberatus, patefactusque est, ut Hispani fossam transire, et per ruinas subire auderent; eo etiam minore periculo, quod defensoribus summa corona propter frequentes pilarum et glandium ictus nuclaretur; nam supra capita oppugnantium atque intrare conantium praeterbolabant. Sed magno irrupturis erant incommodo procidentis extra et corruentis muri ingentia frusta, quibus multos cooperiri atque opprimi necesse erat; praeterquam quod praesidii cohortes, ipsique Empolitani strenue, ubi periculum deposceret, hostes hastis, ferreisque tridentribus repellebant et in fossam deturbabant; quamquam in eo certamine Tinctus Battifolius praefectorum fortissimus, tormenti ictu cecidisset, et iam interiorem munitionem alacri coneursu, non virorum modo sed et mulierum lateres, glebas et tigna comportantium extruere properarent. Per eum modum Sarmentus quod per iniquo atque admodum periculoso loco obniti, non sine certa pernicie milites providebat, tanquam tormentis locum mutatums receptui cecinit. Eodem quoque tempore Vitellius postquam aliquantum muri diruerat, nec satis ad irrumpendum apertus foret, abstinuit praelio, alia via aditum quaesiturur. Interim Titus Orlandinus cognomento Pullus qui erat apud Vitellium, per Petrum Orlandinum Florentinae cohoxtis praefectum gentilem suum postulavit, ut Iunius praetor in colloquium devenire non graveretur, prodeuntemque sub fide publica hortatus est, ut constantiae laudem sua atque oppidi salute nequaquam potiorem arbitraretur, postquam tantas non haberet praesidii vires, quibus binis ducibus e diverso oppugnantibus diu resisti posse confideret. Iunius ad ea elato in praesens animo respondit, se quinquagenario maiorern satis vixisse, proinde nihil sibi longiore vita opus esse, quae vel imbellis ingenii, vel fluxae erga rempublicam fidei notam afferendo, antiquum Iuniae familiae nomen dedecorare posset. Haec tamen eum non ita intrepide dixisse apparebat, ut perculsae et attonitae mentis signa non eminerent; nam cum paulo ante saepius ac saepius ad Odoardum Giachinottum praetorem Pisanum maturam impeorans opem perscripsisset, ut ibi trecentos saltem sclopettarios summitteret, vix demum unam centuriam cui praeerat Borna Lucensis ab eo acceperat; cum aegre cum Vitellianis hostibus certando ad oppidum pervenisset, eodem metu summi discriminis adducti Empolitanorum primores eadem nocte quae primum oppugnantium conatum secuta est, legatos ad Sarmentum emiserunt, qui de concordia agerem, quorum princeps erat Bacinius decurionurn scriba, in cuius custodia totus tormentarii pulveris apparatus servabatur. Is ut existimari potuit insigni flagitio ea pactione egisse ferebatur, ut oppidani essent incolumes, praesidium vero Hispanis praedae esset. Oriente sole Ioannes Bandinus, quem singulari certamine palmam retulisse diximus, qui erat apud Sarmentum, per abrupta tormentis moenia in oppidum venit cum Lucio Manellio, ut Iunium praetorem ad deditionem eadem fere qua pridie Pullus egerat adhortatione impellerent. Sed eadem respondente Iunio, non multo post Hispani facto impetu nemineque prohibente per ruinas adaperti muri in oppidum irruperunt, quod Orlandinus muri custodiam ut pransum iret importune deseruisset, vel contradicente signifero, et illac certum periculum irrupturi hostis demonstrante. Quod flagitium vel turpi ignavia, vel intempestivae transacta deditionis fiducia admissum multi crediderunt, non sine etiam nota perfidiae, quando non statim Orlandinus poenam veritus ad urbem, nisi perdomita et commutata republica redierit. Caeterum Hispani in oppidum irrumpentes aliquandiu haeserunt in fossa, cum adeo profundo et inextricabili coeno praepedirentur, ut lutulenti umbilico tenus ereperent, sublevatique sociorum manibus moenia superarent. Primus omnium Bucanigra in domum Orlandini per tecta delapsus, in quam omnes prope nobiliores foeminae, multaeque florentini nominis matronae ut securiotes essent confugerant, eas omnibus ornamentis exuit, usque ad monilia, maritalesque anulos, et corollas divorum supplicationibus dicatast Reliquas vero domos gregatii Hispani ea Sarmenti lege diri puerunt, ut neminem e praesidio militem violarent. Iunius praetor, et ipse Orlandinus, quod summae essent auctoritatis apud milites, capri sunt; parique puncto temporis Vitelliani in oppidum penetrarunt, atque ignobiliore praeda potiti sunt. Sed eos postea Sarmentus excedere oppido, et in castra redire coegit, cum Vastius ipse seram opem direptis et miseris offerens supervenisset; quantum tamen auctoritate atque imperio poterat, maleficia prohibendo, inviolatasque foemiínas praestando, non mediocriter in ea calamitate Empolitanos est consolatus.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Questo sito usa Akismet per ridurre lo spam. Scopri come i tuoi dati vengono elaborati.

Back To Top