skip to Main Content

Bolla papale di Nicola II per la Plebania di S. Andrea di Empoli, Anno 1059 (da Patrologia Latina)

BOLLA PAPALE DI NICOLA II DI CONCESSIONE PRIVILEGI ALLA PIEVE DI S. ANDREA DI EMPOLI, ANNO 1059

Inviata dal pontefice Nicola II al Pievano Martino della chiesa plebana di S. Andrea di Empoli.

Estratto da J.P. Migne ,Patrologie Cursus Completus sive bibliotecha universalis, integra, uniformis, commoda, aeconomica, omnium SS. Patrum, Doctorum scriptorumque ecclesiasticorum (Patrologia Latina), Vol. XII, n. CXLIII, coll. 1325-1327, anno 1853

← TORNA ALL’ARCHIVIO DOCUMENTALE DSE

Trascrizione del Documento originale: in corsivo note e aggiunte dello scrivente autore:

CONSULTA E SCARICA IL DOCUMENTO ORIGINALE →


XII.

Bulla Nicolai II pro ecclesia S. Andreae Empulensis. (Anno 1059)

[Lami, Monum. Eccles. Fiorent. IV, p. 104]

Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, Martino plebis Sancti Andreae sitae Empuae rectori, suisque successoribus communiter victuris in perpetuum.

Licet ex universalitate apostolicae sedis, cui Domino propitio praesidemus, Ecclesiis omnibus solertem provisionem incessanter debeamus, Florentinae tamen nostrae curae specialiter episcopali regimine commissae prout competit, ita flagranti amore ut in perpetua religione consistat et stabili securitate perfruatur, sollicitudinem impendere curamus. Quamvis perplurimae plebes, Christo prosequente, ad hoc sunt nostro studio, nostraque opere provectae, quatenus, circa easdem clericorum communis aggregata societas sempiterna perseverantia socialiter in sancto proposito vivat. Quapropter communi voto unanimes nostram postulaverunt misericordiam, quae sibi, vel nos ipsi ex nostris concessimus; vel quae fideles sincera devotione peccatorum pretia contulerunt, nostra firmari auctoritate. Nos autem condescendentes eorum necessitati annuimus religiosis petitionibus. Nimirum quanto manifestius novimus pravos indesinenter insidias in bonos excogitare, tanto magis, etsi nobis viventibus non est verendum, defensionis clypeos undique ne praevaleant opponere debemus, ut ipsi religiosum videlicet tramitem sectantes collato munere gaudeant, et secundum Psalmistae vaticinium de virtute in virtutem ambulando semper in melius proficiant, et hi scilicet contrariae partes inferiora petentes, superiorum viso provectu, deficiant sua obstinatione ac vehementer tabescant.

Canonicam ergo sequentes auctoritatem, quod olim, dum simplicem episcopatus praelationem exerceremus, praefatis concessimus plebibus, nunc firmiori et valentiori privilegio utique apostolico concedimus, firmamus, stabilimus, et inconcusso fundamento perenniter vobis sancimus, et vestrae plebi primitias; quartam vero decimarum partem tam vobis quam etiam caeteris clericis vobiscum canonice viventibus, mortuorum autem testamentorum dimidiam, vestimenta quidem tota, sepulturas omnes, oblationes denique integras prorsus: praedia omnia sive a nobis donata, seu a nostris praedecessoribus concessa, vel a cunctis fidelibus quocunque modo iuste acquisita vel acquirenda. Absolutos quoque per nostri privilegii sanctionem vos reddimus ab omni saeculari et mundana conditione quoad durare studueritis in sancta conversatione, ita ut nulla sacramenti potestate ad publica placita subiici compellamini, praeter per ipsum Florentinum episcopum. Ipse tamen congruum vobis secundum vires opponens tutamen, superflua postposita exactione, non plus cogat sibi ex debito solvere quam quod nostro nobis solvitis tempore. Quincunque itaque huius nostrae iussionis atque promulgationis pius conservator et integer defensor exstiterit, omnipotentis Dei gratiam, principumque apostolorum Petri et Pauli, nostramque benedictionem, habebit; qui vero temerario ausu infringere fuit conatus, sive episcopus seu quaelibet magna parvaque persona, nisi digna emendatione quod deliquerit correctum fuerit, auctoritate Patris, et Filii, et Spiritus sancti, excommunicatum et anathematizatum se noverit: ut vobis hoc totum firmissime possit vigere, praesentem paginam nostro sigillo iussimus insigniri, nostraque subscriptione muniri, etc.

Datum Florentiae III Idus Decembris, anno Domini nostri Iesu Christi 1058(1), per manum Humberti sanctae Ecclesiae Silvae Candidae episcopi, et apostolicae sedis bibliothecarii, anno pontificatus primo domini PP. Nicolai secundi, indictione XIII.


Note e Riferimenti: [1] Papa Nicola II (Chevron980 circa – Firenze27 luglio 1061), fu il 155º papa della Chiesa cattolica dal 24 gennaio 1059 alla sua morte, quindi la data 1058 indicata in atto va rapportata al nostro sistema di conteggio annuale.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Back To Top